- ACROCERAUNIUM
- ACROCERAUNIUMpromontor. Epiri, in angustias maris Adriatici emissum, inde dictum, quod Acrocerauniis montibus sit vicinum. hodie Capo della Lengueta. Siquidem Acrocer aunia, Servio sunt montes excelsi in civersis locis, sic dicti propter altitudinem, et iactus fulminum. Nam ἄκρον dicitur mons, vel sunmitas, et κεραυνὸς fulmen. Et ut ait Horat. l. 2. Carm. Od. 10. Eriunt summos Fulmina montes. Et ante eum Lucret. l. 6. v. 420.Altaque cur plerumque petit loca, plurimaque buiusMontibus in summis vestigia cernimus ignis?Horum autem alii sunt in Epiro, dividentes Ionium mare ab Adriatico; alii sunt inter Iberiam et Armeniam, qui tamen Ceraunii Plinio, l. 5. c. 27. Horat. l. 1. Carm. Od. 3.Qui siccis oculis monstra natantia,Qui vidit mare turgidum, et Infancs scopulos, Acroceraunia?Et Ovid. l. 2. De remed. Amoris,Hae tibi sint Syrtes, hoec Acrocer aunia. vita.Monti della Chimera hodie, vel Cimarioti dicti, teste Alphonsô, et leandrô. Pausanias autem divisit hoc nomen in Atticis, Α᾿κρα τω ορων, ᾶ Κεραυν´ια λέγουϚι. Ita etiam Dionysus: Οὐρέων τ᾿ ἠλιβάτων τὰ Κεραυν´ια κικλήοκουϚι. Sic Virg. Ain. l. 3. v. 506.Provehinur pelago, vicina Ceraunia contra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.